CITHAROEDUS

CITHAROEDUS
CITHAROEDUS
seu Citharista, qui citharâ canit. Horum apud vereres habitus cultusque notabilis fuit. Lacerua aurata, non multum chlamydis dissimilis, illis peculiariter tribuitur, a Iuvenal. Sat. 10. v. 212.
Et quibus aurata mos est fulgere lacernâ.
Iisdem Auctor, l. ad Herenn. pallam dat auratam et chlamydem purpuream: Uti Citharoedus cum prodierit optime vestitus, pallâ inauratâ indutus, cum chlamyde purpurea coloribus varie intexta, cum corona aurea, magnis fulgentibus gemmis illuminiata. Hinc Ovid. de Arione, l. 2. Fast. v. 107.
Induerat Tyrio distinctam murice pallam,
Ita eorum habitus fuit tunica talaris et chlamys: quae runica etiam palla dicta videtur. Haec enim, quamvis prius feminarum propria, postea ad Citharoedos, Tragoedos ac Saltatores translata est. Cornificius, l. 4. ad Heren. verbis vetro citatis: Unde Apollo quoque pallâ indutus a Poetis productitur. Ovid. l. 1. Amor. eleg. 8. v. 59.
Ipse Deus vatum pallâ spectabilis aureâ
Tractat inauratae consona fila lyrae.
Quod autem ea tunica talaris esset, cum stola Orpheum inducit Varro, de re Rust. l. 3. c. 13. Quintus Orphea vocari iussit, qui cum eo venisset cum stola et Cithara et cantare esst iussus. Ea discincta Ο᾿ρθοςτάδιον Graecis dicta est. Dio de Neronis habitu Citharoedieo, l. 63. Nam cum statuisset ad citharam canere, non sustimit a Corbulone videri τὸ Ο᾿ρθοςτάδιον ἔχων. Discincta itaque fuit et fluens, ut mirum sit Bathyllum Citharoedum, cum tunica cincta induci, apud Apuleium, Floridor. l. 2. Nec tunica solum talaris fuit, sed et chlamys longum syrma trahens. Horat. de Arte, v. 215.
----- ----- Traxitique vagus per pulpita vestem.
Quô habitu in nummis Neronem videmus. Vide Octav. Ferrarium, de re Vestiaria, Part. 2. l. 3. c. 12. Sed et Citharoeda, quoque in ministerio olim, ut antiqua marmora indicant. Exrat Romae monoclini scriptura (ita liceat appellare in quo mulier sedens Citharam pulsat) confirmatque id vetus elogium Auxesis et Neriti minus ingenuorum nominium: muliebria nempe haec studia psallendi et oblectandi aures, viguisse olim aut placuisse. Mentio ntique apud Horat. l. 4. Carm. Od. 12. v. 6.
----- ----- illae virentis et
Doctae psallere Chiae:
ministeria haec propius rangit. Ut et scitissimi utriusque sexus canentes, et psallentes, quos adolescens e terra Asia habuisse apud Gellium scribitur, l. 19. c. 9. pueri nimirum ac puellae. Et quidem elogium Audesis sic habet. D. M. AUXESI CITHAROEDAE CONIUGI OPTIMAE C. CORNELIUS NERITUS FECIT ET SIBI. Has alii Psaltrias, Fidicinas, Citharistrias appellant etc. Citharae autem species enumerat Isidorus, Origin. l. 3. c. 21. Psalteria, Lyra, Barbita et alias quadratâ formâ, nec non et trigonali: quarum aliquas, rariores illas quidem, sed Studiosis antiquitatis adiumento futuras ad cognoscendas testudivis parres, cacumina, bracbia, humeros, scapulas, pectines modulum tympanum, exhiber Laur. Pignorius Com. de servis. Ut hoc addam: Citharoedi nomos et cantica, quae Poeta Lyricus aut Dithyrambicus ipsis composuerat, sicut erant ab Auctore facta, ad Citharam canebant. Vide infra in voce Nomi. Iidem in Triumphis spectaculisque coronati erant, uti ex triumphali pompa Scipionis Aficani et Auctoris ad Herennium loc. cit. patet. Quam proin coronam Nero usque adeo concupivit, ut omnes huius generis coronae ad eum delatae fuerint, teste Xiphilinô in eo. Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 8. c. 9. De Citharadorum vero clausula, voce Dixi: de fibula, infra, suô locô; ut et plura hauc in rem apud Gerh. Ioh. Voss. de Musica.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Citharoedus — spalvotieji jūrų drugeliai statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas gentis atitikmenys: lot. Citharoedus rus. цитароеды ryšiai: platesnis terminas – šeriadantinės siauresnis terminas – rudadryžis jūrų drugelis siauresnis terminas –… …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • Citharoedus meyeri — Poisson papillon de Meyer Poisson papillon de Meyer …   Wikipédia en Français

  • Citharoedus ornatissimus — Poisson papillon orné Poisson papillon orné …   Wikipédia en Français

  • Citharoedus ornatissimus — rudadryžis jūrų drugelis statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas rūšis atitikmenys: lot. Citharoedus ornatissimus angl. clown butterfly fish rus. коричневополосый цитароед ryšiai: platesnis terminas – spalvotieji jūrų drugeliai …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • Citharoedus reticulatus — tinklinis jūrų drugelis statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas rūšis atitikmenys: lot. Citharoedus reticulatus angl. reticulated butterfly fish rus. сетчатый цитароед ryšiai: platesnis terminas – spalvotieji jūrų drugeliai …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • Apollo Citharoedus — An Apollo Citharoedus designates a statue or other image of Apollo with cithara (lyre), including: *the Apollo of Mantua * Apollo Citharoedus , example at the Vatican Museums * Pothos , restored as Apollo Citharoedus , from a Greek original by… …   Wikipedia

  • Apollo Citharoedus (Vatican) — Apollo Citharoedus (Cithara playing Apollo), also known as Apollo Musagetes ( Apollo, Leader of the Muses ) is a 2nd century AD colossal marble statue of Apollo by an unknown Roman artist. It is a major example of the Apollo Citharoedus statue… …   Wikipedia

  • CHAERIS Citharoedus — sive tibicen nihili, de quo Aristoph. initio Acharnens. eiusque Schol. p. 371. B. Fuit vero Thebanus, de quo plura, p. 413. F. 1. Item p. 582. A. in Aves, ubi addit, quod sponte conviviis se ingesserit …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Apollo Citharoedus — In der Antikensammlung Berlin im Pergamonmuseum befindet sich eine Statue des Typs Apollo Kitharoidos[1]. Es handelt sich um eine römische Kopie eines griechischen Originals, vermutlich aus dem 2. Jahrhundert n. Chr. Inhaltsverzeichnis …   Deutsch Wikipedia

  • Chaetodon — Temporal range: 28–0 Ma …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”